- OS Aureum
- OS AureumFacundo Hermianensi l. 4. c. 2. dictus est Iohannes Patriarcha Constantinopolitan. qui Graecis Χρυσόςτομος, Ita enim is, Agedum veniamus et ad illud Os aureum Constantinopolitani Iohannis. sic Nicolaus I. Pontif. Roman. Ep. 8. et verus Scheda post Paenitentiale Theodori p. 361. Interdum unicâ voce, Osaureum: ut Synodico Raphaelis Archiepiscopi Nicofiensis pro Graecis c. 6. Et ut quâlibet die, maxime in Quadragesima quilibet Parochialis Sacerdos Missam cantet imegram secundum morem S. Basilii et S. Ioannis Osaurei, nisi fuerit impeditus. Sed et ita appellatum legimus Hibernis Gregorium M. apud Cummianum Hibernum de Controv. Paschali, ad Gregorii Papae urbis Romae Episcopi a nobis suscepti et Oris aurei appellatione donati, verba me converti etc. Idem elogium Augustinus impetravit a Leone IX. Pontif. Roman. Ep. ad Leonem Archidamum, ab illo Chrysostomi nomine insignitus. Galfridus de Vinosalvo ad Innocentrum III. Pontif.Esto quod in verbis aut hic aut tlle sit oreAureus et totus resplendeat: Os tamen eiusImpar est, orisque tui praeiudicat aurum.De S. Ildefonso eadem habet Isidor. apud Car. du Fresne Glossar. quem vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.